Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 413
Unproofread scanNot analysed yet
quadratus, si ei proprium latus addatur, vel ab eo subducatur, fit altera parte longior. vt ipsi tetragono 16, subtracto suo latere scili cet 4, relinquitur minor altera parte longior 12. Quod si eidem tetragono adijciatur idem latus, fiet maior altera parte longior 20. adeo aequalitatis natura sibi constans est, vt minimo cremento, vel decremento in alienam protinus naturam degeneret. quod suae perfe ctionis est argumentum. His accedit, quod perfectioni numerorum perfectorum, adeo propinqui sunt pariter pares, vt eorum quilibet so la deficiat vnitate. Vt, si omnes partes aliquotae numeri pariter paris cuiuscumque in vnam collegeris summam, addasque illi aggregato solam monadem, tunc restituatur illarum partium integer numerus. Et partes illae inter se semper constituunt progressionem geometricam in proportione dupla. Nam partes numeri 16. qui est pariter par, sunt 8. 4. 2. 1. quibus simul iuuctis, fit numerus 15. vnitate scilicet minor numero 16. Et haec est propositio Caroli Bouilli lib. de Numeris perfectis: Quotquot ab vnitate dupli simul sumuntur, sequentem minus vno restituunt. vt subiecta figura ostendit. Partium summa (Mitto nunc, quod in se ductae partes numeri 16. dant 64. cubum habentem radicem cubicam 4. qui est radix quadrata 16. &quod a Pythagoricis dictus est numerus felicitatis.) Hinc factum est, vt ad perfectorum numerorum procreationem soli tetragoni sint acconmodati. Namque inter pariter pares, apti, qui 4. &6. terminantur, &hi Natura hist. In Aug sto. &hi vniuersi inter pariter pares tetragoni. Porro, si perfectum, cui nihil addi vel subtrahi potest, sed proprijs se coercet finibus, quod a perfecto abest, protinus aut abundans fit aut diminutum.