Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 430
Unproofread scanNot analysed yet
in Gen. 15 Num. scriptum est (inquit) quia eduxit Deus Abraham foras, ei ait ei: Respice ad caelum, &dinumera stellas, si potes dinumerare eas. &ait: Ita erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, &reputatum est illi ad iustitiam. Et Abraham quidem, et alius quilibet hominum, aut etiam angelorum, fortassis autem &superiorum virtutum, non poterat numerare stellas, nec semen Abraham, de quo scriptum est: Sic erit semen tuum. Deus autem, de quo scriptum est, Qui numerat multitudinem stellarum, &omnibus eis nomina vocat. et qui dixit: Ego stellis omnibus mandaui. potest inuestigare semen Iahacob, &dinumerare plebem Israel. Ipse. n. scit solus qui vere sit Iahacob, &qui vere sit Israel. Non. n. ad eum, qui in manifesto Iudaeus est, respicit; neque ad eam, quae manifeste in carne est, circuncisio; sed videt illum, qui in occulto Iudaeus est; &qui circunci sus est corde, non carne. Ipse ergo est solus, qui dinumerare potest, &inuestigare, &ipse secundum ineffabilem, &incomprehensibilem sapientiam suam ad illam cęlestem formam, quam ipse solus scire potest, posuit etiam istos numeros, quos habemus in ma nibus, in quibus praecipit, vt secundum cognationes suas, &secun dum domos familiarum suarum, ex nomine omnes masculi per capita numerentur à Viginti annis, &supra omnis qui egreditur in virtute Israel; &colligitur eorum quidam sacratus numerus. Sed iste numerus tunc demum sacratus est, &placitus Deo cum ipse praecipiente numeratur. Si autem contra praeceptum Domini voluerit aliquis numerare, licet ille Dauid sit, licet magnus Propheta, con tra legem agit, &arguitur per Prophetam, &patitur illa, quae in Bibo. 3o secundo libro Regnorum legimus scripta. Hactenus Origenes. In deserto igitur ab anno Viccsimo aetatis adnumerantur populi, qui ac Num. 1. praelium eliguntur; quia ab hac aetate, contra vnumquemque vitio Beda in lib. Nu. rum bella nascuntur: ideoque ad pugnam eliguntur, vt habean cap. 5. contra libidines conflictum, ne luxuria superentur.