Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 431
Unproofread scanNot analysed yet
Hieronymus in expositione quadragesimi primi capitis Ezechielis: Et mensus est (inquit propheta) longitudinem eius. s. templi, siue vt Septuaginta tran stulerunt, Ostiorum, Viginti cubitorum. pro quo in plerisque codici bus (iuxta Septuaginta) quadraginta continentur Latitudinem quoque Viginti cubitorum ante faciem templi: illud significat, quod ante templi faciem, &introitum eius, praeteriti laboris atque certami nis nobis mensura semper occurrat. quam. n. rationem in singulis numeris duplex numerus possidet, eandem duę habent decades. Haec ille. V. Zach. 5. lumen volans, in quo omnium peccata descripta sunt, vt vnusquisque recipiat secundum opera sua siue bonum, siue malum, Viginti cubitos habet longitudinis, &decem latitudinis, in quo numero tristibus laeta sociantur. Ad hoc enim Dominus corripit, vt emen det. In Vicesimo, qui ex duabus decadibus efficitur, austera &tri stia nunciantur: in decimo. i. vna decade, meliora &prospera. Apud Ezech. a Exechielem, vbi Hebraica lectio habet Vigintiquinque viros aposta tas, Septuaginta interpretes posuerunt Viginti. nec errasse creden di sunt, vt non dicerent: vigintiquinque, sed: Viginti, maiore quippe auctoritate praediti, quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore vno in suis interpretationibus, quod magni miraculum fuit, consonuisse firmantur, Apostatas Vicenario numero taxare maluerunt. &quia Apostatae ab ecclesia sunt exclusi, non sine mysterio, vbi in Hebraeo apud eundem Prophetam legitur. Ezech Contra Viginti cubitos atrij interioris: ipsi formidantes Vicenarium ponere in atrio interiori, similitudinem atrij interioris, interpretati sunt. Hęc quidem hactenus de Vicenarij tristita ex intentione nostra dicta sint.