Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 432
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum quia omnis scriptionis ratio poscit, vt veritas sincere, simpliciterque aperiatur, tum quae fauet, tum quae non; ideo ne videamur huius numeri tristitiae infensiores, quam eiusdem lętis mysterijs amici, atque studiosius collegisse mala, quam bona indagasse, vt suus sit veritati locus, aequum est inspicere eius etiam dignitatem. In hoc quidem numero sentiunt multi esse aliquid honoris, vtputa quod vtriusque Testamenti vnum &eundem declaret auctorem; neque hunc huius eße datorem, illum vero alterius, vt nonnulli confinxerunt. Duplicatus. n. denarius vtrumque designare Testamentum potest: quod &in veteri decalogus datus sit, in nouo vero rursum approbatus, atque latius explicatus. Sed ex huiusmodi ingeminatione vnus constituitur numerus, vtrumque denarium in se complectens, quo vnus &idem designetur veteris &noui institutor Testamenti. Ea sane Cassiodori est sententia in expositione Psalmi Vicesimi, ita de hoc numeri calculo verba facientis: Exstat hic denarij numeri duplicata societas; vt sicut haec parilitas vnam summam designat: ita Psalmus iste vtriusque legis vnum Dominum proclamet auctorem. Est. n. in istis decadibus virtus eximia, "iens se geminant, totiens ingentium rerum sacramenta declarant. Praeterea qui D. Augustini sententiam sequuntur, contendunt hoc numero notari posse seruantes Diuiua mandata cum charitatis affectu. quod liquido ex eo Geneseos loco constare volunt, quo legitur Abraham dixisse ad Deum: Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum: Quid si inuenti fuerint ibi Viginti? Dixit autem Dominus: Non interficiam propter Viginti. ubi interiecta litterae Glosa dicit per Viginti, intelligendos esse seruantes mandatacum dilectione, propter binarium &denarium, qui numeri in se ducti hunc de quo agimus numerum procreant. sane quemadmodum denarius est decalogi significatiuus: eodem fere mysterio binarium volunt esse charitatis, &dilectionis symbolum, tum quod minus, quam inter duos (vt dicit Greg.) haberi charitas non possit, vt pote di ligentem, &eum qui diligitur (tametsi reciprocus faciat amor, vt qui diligitur, mutuo diligat, et e diuerso diligens diligatur.