Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 44
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim fere summa est sapientiae, alienare se a corpore, atque eius concupiscentijs. vt au tem quis fruatur vitio, non solum mente, sed &sensu, &ratione, &corpore opus est. Haec enim vniuersa mala ad explendam suam malitiam sunt necessaria: alioquin quonam modo proditurus est arcana, si carcat instrumento loquendi? Quomodo autem volupiatibus fruetur absque ventre, ceterisque sensibus? Insinuat hoc liber Geneseos cap. 2. vbi dum hortatur Dominus, vt ex omni arbore Paradisi comedat, secundum septuaginta Interpretes, Vnicum hortatur, intellectum dico: dum vero interdicit vsum arboris eius, quae boni, malique caussa dicitur, vt plures alloquitur, intellectum videlicet &sensum. Illic enim dicit: Ex omni comedes, hic: Ne comedatis. &; Quocumque die comederitis: non: Comederis. &: Moriemini; non: Morieris. Recte, inquit Philo, Vnam solam rationem alloquitur de quaerenda virtute. Sola enim hac ad cius acquisitionem opus est; contra de vitio ad plures verba facit, animam, rationem, sensus corporis: nam hoc apparet in his omnibus. Inde &Serpens ait ad Mulierem: Cur praecepit vobis Deus, vt non comederetis ex omni ligno Paradisi? Peccantes, ait Origenes, vix fere accidit, vt sine adiutore peccemus, sed aut ministros peccati, aut adiutores semper requirimus. verbi caussa, si adulterium quis molitur, non potest hoc solus admittere; sed necesse est etiam adulteram consortem fieri, sociamque peccati. Tunc praeterea &si non plures, esse tamen necesse est aliquem, vel aliquam in ministerijs ad societatem peccati. Et ut ad ea, quae scripta sunt veniamus, IE SV Christus Saluator noster crucifixus est, huius piaculi auctor &pater sce leris, sine dubio Diabolus est. Sic enim scriptum legitur: Cum Dic 1oha. 13.