Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 45-3
Unproofread scanNot analysed yet
bolus iam misisset in cor Iudae Simonis Iscariotis vt traderet Christum. Sed solus hoc ludas implere non potuit. Quid ergo scriptum est: Abijt Iudas ad Scribas, &Pharisaeos, &ad Pontifices, di-Matt. 26. cens eis: Quid mihi datis, &ego cum vobis tradam? Habes hic Diabolum, Iudam, Scribas, Pontifices, &Pharisaeos. Atque hoc in ceteris cernere vel facile poteris. Vbi igitur peccata sunt, ibi est multitudo; vbi autem Virtus, ibi singularitas, ibi Vnitas. Ac vt manifestius dicam, principium malorum omnium est multitudo; principium bonorum, coangustatio, &à turbis in singularitatem redactio. Et puta nos omnes, si veram felicitatem, ad quam cum Angelis factus est Homo, consequi volumus, ad V nitatem peruenire oportet, vt perfecti efficiamur in eodem sensu, &in eadem sen tentia, &simus Vnum corpus, &Vnus cum Deo spiritus; vt apud Deum, non apud nos, Deum possideamus, cognoscentes sicut &cogniti sumus. Ille enim nos, non per nos, sed per se ipsum cognouit. Ita &nos cognoscemus illum per ipsum, &non per nos. Haec est to ta merces, haec est vita aeterna, haec est sapientia quam Sapientes se culi non cognouerunt, vt ab omni multitudinis imperfectione redigamur in V nitatem per copulam indissolubilem cum eo, qui est ipsum Vnum. Si vero tales sumus, vt nos non circumscribat diuina Vnitas, sed &de nobis dici possit: Ego quidem sum Pauli, ego au I. Cor. I. tem Apollo, ego vero Cephae, &adhuc à malitia scindimur atque di uidimur, non sumus futuri vbi sunt illi, qui rediguntur in Vnionem. Nam vti de Patre, Filio, &Spiritu sancto scriptum est: Et tres, Iob. 4. Vnum sunt; Sic qui Vnum spiritum habet, in Vnionem coarctatur. Ait quippe Saluator: Ego, &Pater Vnum sumus. Et pro Aposto Lohi. 10. lis orans ad Patrem, dicebat: Pater fac quemadmodum ego et tu Vnu &i7. sumus, ita et isti nobiscum Vnum sint. Hanc Vnitatem spcrabat Pau lus dicens: Cognoscam non ex parte, sed sicuti &cognitus sum. Et si . Cor 23 sperabat, nonne iure dicebat: Quis me separabit a Charitate Christię Rom. 2.