Latin
DE NVMERO XXIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 442
Unproofread scanNot analysed yet
Adam velut Spiritus suggestione, &delectatione superatus, consensit. qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suadet, quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eua delectata est, quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se delectatione substernit. Consensum uero Adam mulieri praepositus praebuit, quia dum caro in delectatione rapitur, etiam a sua rectitudine Spiritus infirmatus inclinatur, Et requisitus Adam confiteri culpam noluit, quia videlicet Spiritus, quo peccando a veritate magis disiungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Habet tamen pręsens numerus nonnulla sue dignitatis indicia, quandoque. n. significat sapientiae perfectionem, consimili pene ratione qua praecedens, quod litterarum Latinarum (quae tres sunt &viginti) summam complectatur; quae ad assequendam Diuinorum cognitionem adminicu lariae sunt, &adiutrices. quod plane Cassiodorus in 23 Psalmi elucidatione contestatur, dicens: Numerus autem huius Psalmi, ad Viginti tres litteras fortaße pertineat, quae eloquentiae propriae dicta concludunt, vt apud Hebraeos Viginti duae: apud Latinos (vn de nunc sermo est) Viginti tres: apud Graecos viginquattuor habeantur. Tamen in vnaquaque lingua comprehendenda, competens adhibetur quantitas litterarum; sic &in isto Psalmi calculo, redo let beata perfectio. Haec Cassiodorus. Posset eodem numero designari humanae salutis complementum, &consummatio, quae praeser tim in fide recta, et operibus bonis est constituta. Fides integra, ter nario denotatur, qui superdiuinae Trinitatis fidem mystice continet; Operum uero perfectio, in mandatorum Dei obseruatione collocatur, quae per Vigenarium numerum consiantem geminato binario exprimitur, quod decalogus, &in veteri Testamento traditus est, &in nouo amplius declaratus. Tria autem si ad viginti iungantur, numerum praesentem conficiunt.