Latin
DE NVMERO XXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 443
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XXIV. Vmerus quartus supra vigesimum superna my steria declarat ex senioribus laudes Domino indefessis vocibus suaui modulatione concinentibus. Namque in visione lohannis, sedilia sunt Vigintiquattuor in circuitu sedis, &su- Apoc. 4 per thronos Vigintiquattuor seniores sedentes. Quare autem hoc numero demonstrentur, super hoc diuersa Patriam, sed tamen mystica fuit expositio. Aretas quidem, qui ex Graecorum Patrum sententijs commentarios composuit in Apocalypsim, hunc mysticum numerum dilucidans haec consideranda propoiit; Supereminens, &diuinissima, sanctissimaque Trinitas numerum septenarium, quem etiam affinem posuit huic suae multitudini, initio iuxta inscrut abilem suae sapientiae profunditatem aequali numero sibiipsi conuoluens, numerum Viginti quattuor ostendit. siquidem ter septem viginti &vnum efficiunt, qui est numerus deficiens a Vigintiquattuor ternario, qui ternarius Diuinae Trinitati omnium creatrici consecratus est. Ideo quoque septenarius numerus tertio circumuolutus vna cum circumuoluente ternario numerum Vigintiquattuor perficit. Septenarij autem numeri num totus hic Mundus sensibilis penitus capax est, an iuxta aliquam suam virtutem mortali naturae impossibile est ad huius pertingere notionem? Aequali autem numero cum sedibus sunt hi qui sedent. &seniores sunt, non iuniores, quoniam &haereditatis promissio vetu stissima est, quippe cum a Mundo condito paratum nobis sit Regnum cęlorum. Porro his qui praeparatum habent ante Mundi con 4 stitutionem 1. Paral Ioseph Antique bro 7. Glos. cons. di. Taberna culum August. &Beda Victori