Latin
DE NVMERO XXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 447
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientiae liber qui nunc in manibus habetur. Ecclesiasticus. Prophetae maiores quattuor Esaias: Ieremias, cui annexus est Baruch; Ezechiel; Daniel, quos pro vno habemus. Duodecim minores prophetae, qui omnes pro vno habentur. Duo Machabęorum libri, pro vno itidem computati. Quos tametsi Iudae: nequaquam recipiant, Ecclesia tamen pro canonicis habet. Hi sunt, quos Sancta Mater Ecclesia intra canonem conclusit, ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluit. Inde &Psalmus Vigesimus quartus ad Catechumenos pertinet, Hieton. Aßg. 2. &electos. Die 24. caepit ędificari Templum Domini, vt habetur Agg. cap. 2. quia octonarius numerus, qui sanctus est, &in verae circumcisionis accipitur typo, triplicatus Vigesimumquartum numerum facit, quo mystice docemur, vt aedificemus domum Domini in amputatione carnis, &circumcisione vitiorum; &veram pu ritatem eße credamus in nomine Patris, &Filij, &Spiritus san cti. Porio alius quidam Auctor sexies quaternarium supputat, &4. refert ad elementa Mundi, ex quibus subsistimus; 6. vero ad conditionem Mundi, in quo ipsa elementa versantur, dicens, (quia adhuc in materia sumus, &graui corpore circumdamur, &seruimus generationibus) extruere quidem nos templum, &intrare in Domum Dei, &quasi de graui somno suscitari spiritum nostrum; sed adhuc in Vicesimo quarto die id ipsum facere. Mystice igitur in hoc numero duae dodecades, &tres octoades, quattuorque sunt hectades. Poterunt &aliae huiusce rei significationes mysticae, ex aliarum partium (ex quibus vel additione, vel multiplicatione consurgit) ratione, &habitudine ad inuicem facile desumi. Nobis illud addidisse cardi est, magnam considerari tum quaternarij, tum senarij cum numero 24 affinitatem . si. n. duxeris in se partes quaternarij, habebis proculdubio ipsum numerum 24. ducatur 1 in 2 sit 2. qui ductus ter procreat senarium, hic vero multiplicatus per quaternarium conficit 24; Quod vero ad senarium spectat, dicimus vtrosque esse prorsus similes, cum vtriusque latera in se proportionem habeant in dupla ratione consistentem. senarij. n. latera sunt 2 &3: at huius . s. 24 latera sunt 4& 6. Duo autem ad quattuor, &tria ad sex proportio dupla.