Latin
DE NVMERO XXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 448
Unproofread scanNot analysed yet
Illud denique notare contenti sumus, numerum 24. a Sole (vt ita loquar) fuisse illustratum. Solem quidem credidit Plato perspicuam Dei statuam esse in hoc templo mundano ab ipso Deo positam, quem etiam, vt refert Plotinus, venerabantur vt Deum. vnde Heraclitus eum vocat fontem cęlestis lucis. Et qui non videt Solem in Mundo esse imaginem, vicariumque Dei, is certe noctem nunquam considerauit, nec Solem suspexit exorientem, nec illius animaduertit munera. Quemadmodum. n. Christus lux vera illuminat omnem hominem venientem in hunc Mundum; non secus Sol lux imaginaria Viginti quattuor horis, vniuersam Mundi molem circundans, illuminat. Patiente autem Christo, aduersa Luna deficiens, consensum suae naturae cum Christo euidenter ostendit, vt non immerito (ne altiorem tangam caussam) diem quam Mathematici Solis appellant, nos diem Domi nicam vocauerimus, et illius cultui totam mancipauerimus. Admone mur autem hinc mysterij, quod superiori numero attigimus, cur. s. secundum Hebraicam veritatem liber Numerorum cap. 25. referat Vigintiquattuor millia hominum fornicantium cum filiabus Moab, et adorantium Beelphegor fuisse morti tradita. lure optimo. n. sub numero vicenario &quaternario millia hominum occisorum sunt adnumerata; quia qui lumen veritatis &iustitiae derelinquentes, in caecitatem idololatriae ac fornicationis se immergunt, Solis aeterni lamine priuati, perpetuae mortis tenebras sentiunt. Horis ergo 24 Sol mundanus totum Orbem vndique illustrat, atque noctis tenebras suo ambitu fugat. Qui. n. fidei lumine, quod per Apostolos atque Prophetas praedicatum est, mentis suae oculos illuminat, peccatorum tenebras euitare decertat. Econtrario vero, qui lumen rectae fidei habere nequaquam curat, ac per callem iustitiae ambulare detrectatur, quando iusti aeterna luce fruuntur: iste cum peccatoribus atque Diabolo inferni cruciatibus punietur.