Latin
DE NVMERO XXV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 457
Unproofread scanNot analysed yet
mala quidem eatenus non erat lex, quatenus paedagogus nobis erat in Christo. Non bonam autem esse legem aperte docet Propheta. Ezech. apud quem Deus de Hebraeis verba faciens: Dedi, inquit, eis . o. praecepta non bona. non dixit praecepta mala; sed non bona, idest, non perfecta, non absoluta, non consummata. Nam multa permisit Legistator ob duritiam populi, veluti auaritiam, vsuram, diuortium, connubia illicita, quae postmodum non permisit Euangelium. Quod confirmant veteres Hebręi Doctores, qui illud Ecclesiasti- Cap. 1. ci interpretantes: Vanitas vanitatum, &omnia vanitas, inquiunt: Vana est etiam lex, donec venerit Messias. Huic igitur legi, antequam veniret Euangelium, deerat perfectio, quę senario comprehenditur. quinque autem per sex si multiplicantur, vt lex per Euangelium impleatur, vt fiant sexies quini, nascetur numerus 30. ad Euangelium spectans. Inde apud Euangelium secundum lohannem scriptum legitur, quod Discipuli cum ascendissent nauim, Cap. 6. mare, vento magno flante, exsurgebat. cum ergo remigassent quasi stadia 25. aut 30. vident IESV ambulantem supra mare, &proxi mum naui fieri, &timuerunt. Mystice quidem hos numeros ęstiBeda in mantis voce proferens Cuangelista, non adfirmantis. Quantum. n. Iolian. accedit finis Mundi, crescunt terrores, crescit iniquitas, crescunt er rores. Ipsi sunt fluctus Ecclesię nauem turbantes tempestates: tamen inter omnia tentamentorum genera nauis proficiebat, portum quęrebat. ad eos autem qui implent legem, venit IESV, &tamen tantę sunt tribulationes, vt etiam ipsi qui crediderunt Dominum IESV, et qui conantur perseuerare, expauescant. Hactenus ab vni tate, continuata numerorum scrie, ad hunc vsque numerum Deo adiu tore progressi sumus, cuique eorum ex sanctorum Patrum, et Pythago ręorum sententia mysticam aliquam significationem adaptantes. Post hac vero non est nostri consilij naturali numerorum seruato ordine, quemque eorum singulatim explicare. tum quod multi occurrent quorum non satis perspecta inueniri possit, aut comperta mystica ratio; tum quod ex pręcedentibus, qui simpliciores sunt, &aggregatione aut multiplicationis ductu sequentes constituunt; colligi facile queat eorum qui sequuntur significatio. ex simplicibus. n. facile est ad compositorum cognitionem peruenire. Deinceps igitur insigniores numeros enodabimus.