Latin
DE NVMERO XXVII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 458
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XXVII. Ernarij cubus est numerus 27. nam si producuntur cubi ductu laterum, &radicum in suos tetragonos, ductus ternarius in suum quadratum, δὰν nempe nouenarium, 27. procreabit. Habent quidem quadrati longitudinem, &latitudinem, sed altitudine sunt orbati. quod si per latera vnam recipiant multiplicationem, aequalem proferunt profunditatem; nam 9. tetragonus post vnitatem tertius, 3. habet in latere, ei natus ex tribus in se multiplicatis. ter. n. tria conficiunt nouem, si vero vnam lateris multiplicationem adiunxeris, cubus aequali laterum formatione consurgit. ter. n. tria, si tertio duxeris, 27. culi sorma producetur. Tot autem vnitates habere cubum in latere necesse est, quot habuit tetragonus, ex quo productus est, vt pote 9. tetragonus tres numeros habet in latere, tres quoque 27. cubum habere opus est. Quoniam igitur omnis cubus ab ęquilateris quadratis proficiscitur, aequus ipse cunctis est partibus. nam &latitudini longitudo, &his duobus, compar est altitudo. At cum tribus terminis longo, lato, &profundo sit quiescendum, sequitur vt numerus cubus plenitudinem notet ac firmitatem. Par est vt hoc loco referam commentum Cabalistarum. Veritas apud eos dicitur Dox hemeth, quarum litterarum figurae, solidae sunt, &quadratae, firmos haben tes pedes, et bases. quibus indicatur veritas eiusque stabilitas, vti vi dere licet in nouissimo thesauro Pagnini. Et vice versa vρὺ Sciecher. i. mendacium scribitur ea litterarum forma, quę habent firmitatem, nec seorsum stare possunt, neque simul iunctę. vt verum sit adagium illud Mendacium breues habet pedes, immo claudos ac debiles. Consentiunt Poetę dum mendacem fortunam, quę obambulat quocunque, &alijs eripit facultates, alijs tradit, ab ijsdemque rursus aufert illico quae tradiderat, &alijs tradit temere, &inconstanter, vsqueadeo vt calamitates magnae, &asperae fiant cum quispiam ei crediderit, quo incertum, &instabile eius donum significarent, eam super rotundo lapide insistere finxerunt. Quemadmodum cecinit Ouidius lib. 2. de Ponto. Scilicet indignum iuuenis rarissime ducis, Te fieri comitem stantis in Orbe Deae. Et Tibullus primo elegiarum. Versatur celeri Fors leuis orbe Rotae.