Latin
DE NVMERO XXVII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 459
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum Athenienses, vt in Messenicis traditum a Pausania, quadrangula figura Hermas fecere, &eam ab illis alij Graeciae populi acceptam formam in Mercurij sigillis vsurparunt, nempe ob ve ri sermonis firmitatem atque constantiam, quia veritas vndecumque sui similis est: mendacium vero vanum ac multiplex est, sibi ipsi minime consentiens. in hac significatione Hieroclem philosophum Alexandrinum dicere solitum refert Suidas, Socratis disputationes similes esse tesseris. erectas. n. stare semper, vtcunque cecidissent. Idem e Damascio quodam allegat haec verba de cordato quodam viro: In omnibus erat grauis, &honestus, &quadratus, &sine reprehensione compositus. Vbi Quadratus pro constanti accipitur. In quam sententiam dici potest quod Rationale, quo vteban- Eibi it. tur antiquae legis Sacerdotes, Quadrangularis erat figurae, in longitudine, &latitudine palmi mensuram obtinens. hac. n. figura significabatur constantia Sanctorum, qui non circumferuntur omni vento doctrinae; sed irrequieto motu in praeclaris operibus, &fide constantissime vsque in finem perseuerant. Nihil sane perfectum, quod non stabile, &perpetuo sibi constans, atque adeo ipsa stabilitas, &constantia rerum omnium absoluit persectionem. Neque is qui semel cuique suum reddidit, iustus; neque qui semel mortem contemsit, is fortis; sed qui haec constanter, &perpetuo facit, praeclarum horum nominum decus meretur, considerans illud Matth. cap. 20. &24. Qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Hinc Aristoteles hominem vocauit tetragonum, cuius videlicet omnia Moralium lib. 1 ita rectis angulis includerentur, vt nihil de ipsorum lapsu aut inconstantia esset verendum. Eodem mysterio lohannes Apostolus in sua Apocalypsi hunc sermonem profert: Ciuitas in quadro pocap. 21 sita est, &lengitudo eius tanta est quanta &latitudo.