Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 46-3
Unproofread scanNot analysed yet
&cupiebat dissolui, vt cum Christo fieret Vnum. Vnde &alibi dicebat: Donec occurramus omnes in virum persectum, &in men suram aetatis plenitudinis, &Vnitatem Christi. Amplius etiam ipse Christus ostensurus necesse nobis esse, si salutem adipisci percupimus, fieri Vnum, &multitudinem Virtuti aduersantem deuiIoham. 10 tare; ad Vnitatem redegit Ecclesiam suam, dicens: Et erit Vnus grex, &Vnus pastor. Et quamuis Apostolis omnibus post resurIoha. 10. rectionem suam, parem tribuat potestatem, &dicat: Sicut misit me Pater, &ego mitto vos, accipite Spiritum sanctum, si cui remiseritis peccata, remittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur: tamen vt Vnitatem manifestaret, Vnitatis eiusdem originem ab Vno incipientem sua auctoritate disposuit, dicens Petro: Ego tibi Matt. 16. dico quia tu es Petrus, &super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, &tibi dabo claues regni Caelorum, &quae ligaueris super terram, erunt ligata &in Cęlo. Hoc vtique erant ceteri Apostoli vt fuit Petrus, pari honore &potestate praediti: sed exordium ab Vnitate proficiscitur, vt Ecclesia Vna monstretur. 24. 4. 1. loAluarus quitur. Extra hanc Ecclesiae Vnitatem neque gratia, neque remisPelagiu de Plansio peccatorum, nec spiritualis vita haberi potest; ad salutem quoctu Eccli siae lib. 1. que aeternam nec Sacramentorum perceptio, nec vlla operatio aliart. 63. G quid prodesse valet extra Ecclesiae Vnitatem. Sicut enim salus &vita non potest membro inesse, nisi maneat in corporis Vnitate; sic alicui aduenire non potest vera salus, nisi exsistat intra Ecclesiae Vnitatem. Vna siquidem Arca Nohe, extra quam quisquis perfidus euagatur, inuolutus fluctibus mergitur in profundum. Hoc etiam circa Raab expressum videmus, cui mandatur &dicitur: Ios. 2. Patrem tuum, &matrem tuam, &fratres tuos, &totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam; &omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit. Quo sacramento declaratur in Vna domo sola, idest, in Ecclesia victuros oportere qui uolunt salui esse. Haec est illa domus, in qua non nisi concordes atque vnanimes habitant, loquente in psalmis Spiritu sancto &dicente: Deus qui inhabitare facit Vnanimes in domo. Hoc Vnitatis Plal. 67. sacramentum, hoc vinculum concordiae, &inseparabiliter cohaeIohi. 19. rentis ostenditur quando in Euangelio tunica Christi non scinditur: sed sortientibus de Veste, quis Christum potius indueret, integra Vestis accipitur, atque indiuisa tunica possidetur. Vnitatem ille portabat de superiori parte, idest, de cęlo, &à Patre venientem, quę ab accipiente, &possidente scindi non poterat. Vnde Apostolus Paulus hanc nobis insinuans diuinam Vnitatem, obsccrat, &hortatur, dicens: Obsecro vos fratres per nomen Domi-1. Cor.