Latin
DE NVMERO XXVII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 463
Unproofread scanNot analysed yet
quod origo animae mundanae sub hoc numero comprehendatur; sed maior etiam censebitur, vbi similes numeri cum similibus fuerint multiplicati producunt. n. numeros planos, quia ducti 2, in 3, conflant 6, perfectum, &ex numerorum principijs primo pari constantem, &primo impari. 4. &9. multiplicati, producunt 36 primum qui simul quadratus sit, &trigonus. deniq. 8. in 27. faciunt 216. senarij cubum suo ambitui aequalem, et primum qui duorum cuborum ductu nascatur. sunt. n. 8. &27. cubi, quare cubus etiam erit hic numerus. Cum n. fuerint duo numeri cubi, qui inde proaucetur, erit cubus. Et hic etiam obiter notabis, quod omnium trium quantitatum continue proportionalium, cubus secundae quantitatis est aequalis ductui omnium quantitatum inuicem, vt 4. 6. 9. senarij cubus est 216 ducatur igitur 9. in 6. fit 54. ducatur 54. in 4. fit 216. Neque tacebo, quod numerus 216. componitur ex tribus cubis, nempe 125. 64. &27. habentibus radices cubicas 5. 4. &3. quemadmodum enim quadratus sępe componitur ex duobus quadratis; ita hic primus est qui tribus compona tur cubis. Neque uero obscurum est, quin hisce numeris etiam consonantiarum rationes insint. Nam duo ad vnitatem duplam habent rationem, qua refertur Diapason. Sesquialtera ternarij ad bi narium, qua Diapente. quaternarij ad ternarium sesquitertia, qua Diatessaron. tria ad nouem triplam habent proportionem, qua refertur in harmonia Diapason cum Diapente, seu duodecima quam vocant. Octo ad duo seu quattuor ad vnum quadruplam habent rationem, qua Disdiapason, seu decimaquinta. Denique 9, ad 8, sesquioctauam, qua Tonus.