Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 464
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XXVIII. Erfectissimus est numerus 28. virtutis quidem aemulator, qui nec superuacua progressione porrigitur, nec contracta rursum diminutione remittitur; sed medietatis obtinens terminum, suis aequus partibus, nec crassatur abun dantia, nec eget inopia. habet enim medietatem: 4, &septimam 4, nec caret quarta, idest, 7. possidet quartamdecimam 2, &vicesimamoctauam I, quae in vnum redactae totum partibus corpus aequant. nam iunctae partes 14. 7. 4. 2. &1. efficiunt 28. qui cum medium obtineat locum inter abundantem &diminutum, virtutis dicitur numerus. nam quod suae partes summam non excedunt, hoc cum diminuto conuenit, &ab abundante abest: quod vero partes in vnum collectae à summa non absunt, sed eam implent, cum abundanti conuenit, &à diminuto differt. est itaque inter vtrumque medius. Sic sane virtus inter excessum, &defectum media est; vtpote cum vtroque nonnihil conspirans, itemque &ab vtroque discreta. sic liberalitas sua elargitione prodigalitati consentiens, ab auaritia prorsus abest; acceptione contra, cum auaritiae non prorsus aduersetur, certe prodigalitatem à se repellit: eademque media se se collocat. idem in alijs licet intueri. Neque numerus perfectus solius virtutis symbolum gerit, immo vero omnis prorsus perfectionis. adeo in singulis est mediocritas, quae seruat &restituit; sed excessus &defectus corrumpunt. sic corporis pulchritudo in concinna partium ad totam summam respondentia, vt neque cor poris partes modum supergrediantur, neque ab eo absint, consistere dignoscitur: quae profecto certa est membrorum symmetria, et commensuratio. Est item perfectus numerus totius harmoniae symbolum. nam, quę harmoniam statuunt &in se concludunt, in quadam aequitate, necnon rata concinnaque proportione respondeant, est operaepretium. Nec omittendum vniuersos perfecti numeri multiplices, abundantes esse: omnes autem submultiplices diminutos, vt ternarius subduplus senarij, diminutus est. nam &primus, cuius pars sola vnitas. Deficit igitur ternarius à perfectione, binario. Senarij autem dnplus est duodenarius abundans, cuius omnes partes sunt 1, 2, 3. 4. 6. quae simul sumtae, constituunt 16. Abundat igitur duodenarius quaternario, binarij duplo. Aequale, Submultiplex, Multiplex. Defectus ad Abundantiam. Dupla proportio. Rursus numeri 28, subduplex est 14. quaternario diminutus, deficiens a perfectione. eius enim partes I, 2, 7. simul positae, denan rium constituunt, quem decimus quartus transcendit quaternario. At duplum numeri 28. est 56. cuius omnes partes 1, 2, 4. 7, 8, 14. 28. simul sumtae, conficiunt 64. qui numerum 56. transcendit octonario, quaternarij duplo. id quod de ceteris censeas opus est. qua Tnluss. dupla differentia differentia Totum, Dimidium, Duplum, Perfectum, Diminutum, Abundans, Medium, Extremum, Extremum, Aequale, Minus, Matus, Virtus, Vitium, Vitium, Bonum, Malum, Malum. Numerus igitur perfectus medius exsistit inter abundantem, &