Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 470-2
Unproofread scanNot analysed yet
vulgi sententiam, quae caret iudicio, &non est sine controuersia. Qui ambulat in via regia, non laborat. de hac via per Moysen praeDeut. cipit Deus: Via regia ambulabis, et non declinabis ad dexteram Num. 20 neque ad sinistram. et alibi legitur: Nec ad dexteram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur. in vtraque . n. parte quidquid supramodum est, in vitio est. Apud Euangelium secundum Ioha. 14 Iohan. dicit Christus: Ego sum via, veritas, &vita. Vna igitur veritas, vna via est veritatis; multae vero mendaciorum, per quas Hierusalem arguitur ambulasse, dicente Domino apud Esaiam: