Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 470
Unproofread scanNot analysed yet
Angustam esse portam ducentem ad vitam Christus his verbis inMatth. 7 dicat: Intrate per angustam portam, quia lata porta, &spaciosa Luc. 13 via est, quae dicit ad perditionem, &multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta, &arcta uia est, quae ducit ad uitam, et Matt. 22. pauci sunt qui inueniunt eam. Et rursus: Multi sunt vocati, pauci vero electi. His Christi verbis simile est quod Virgilius canit. Aeneid. facilis descensus Auerni, lib. 6. Noctes atque dies, patet atri ianua Ditis. Sed reuocare gradum, superasque euadere ad oras, Hoc opus, hic labor est, pauci quos aequus amauit Iuppiter, aut ardens euexit ad aethera virtus. Hinc &Prodici Cei proficiscitur fabula de virtute &vitio. Et Pythagoras iubens ingredi via regia, non veretur prohibere sequi