Latin
Cap. 57
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 473
Unproofread scanNot analysed yet
quia fides Sanctorum &patientia virtutum varietate distincta, in omnibus quae agit aut patitur, non humani gloriam fauoris; sed supernae quietis exspectat beatitudinem. Hinc est quod Vigesimus ostauus Psalmus de con summatione tabernaculi scribitur, qui de perfectione Ecclesiae cantatur, vnde: Adorate Dominum in atrio sancto cius &c& in templo eius dicent gloriam. quia in hoc perfectio est peregrinantis Ecclesiae, vt per fidem, &opera bona, ad requiem tendat.