Latin
DE NVMERO XXX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 473-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XXX. E Tricenario dicturus, illud praemittendum, quod prisci Magi per manuum, &digitorum varios inflexus, &reflexus repraesentabant nu meros, quorum gesticulatione ineffabilium vir tutum vocabula, sono ignota, numeris varia, iugatis alternatisque digitis tacite inclamabant; venerabanturque sacro silentio Mundi praesules Deos. Eius ritus meminit Martianus Capella lib. de Arithmetica, dicens: Digitive ro virginis recursantes, &quadam incomprehensae mobilitatis scaturigine vermiculati, quae mox ingressa septingentos decem &septem numeros complicatis digitis Iouem salutabunda surrexit. Tum philosophia, vt Tritonidem propter adstabat, quid numero tali arithmetica intulisset, exquirit. cui Pallas: Proprio Iouem nomine salutauit. Apuleius in secunda defensione Magiae: Si Triginta annos pro decem dixisses, posses videri pro computationis gestu erraße quos circulare debueris, digitos aperuisse: cum vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges; non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus, binos cuiusque anni Consules numerasti. Vide etiam Plinium lib. 24. de Iano a Numa dicato; &Plutarchum de Artaxerse.