Latin
DE NVMERO XXXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 492
Unproofread scanNot analysed yet
sortiatur compositionem, quibus omnes harmonias in se comple ctitur. Nam 8. ad 6. sesquitertiam habent rationem, quae est in consonantia Diatessaron. eadem habetur inter 12 ad 9. Inest &sesquialtera ratio inter 9. ad 6. vel etiam inter 12. ad 8. quae est consonantia Diapente. 12. ad 6 duplam constituunt proportionem, quae est in harmonia Diapason. Quin &toni proportio est sesquioctaua inter 9. ad 8. Habet etiam haec numerorum dispositio cunctas proportiones, Arithmeticam quidem ex 6. 9. 12 sicut n. medius terminus primum tribus superat, sic a postre mo superatur, &extremorum coniunctio duplex est medio termino. Geometricam quoque complectitur ex his quattuor 6. 8. 9. 12. quam. n. rationem habent 8. ad 6. eandem 12. ad 9. est autem vtraque proportio sesquitertia; &quod sub extremis continetur, aequum est ei quod sub vtraque medietate inter se ducta conficitur. Harmoniaca denique consideratur ratio ex his numeris, 6. 8. &12. Est autem harmonicae proportionis duplex dijudicatio, vna cum eandem habet rationem numerus ille, quo postremus superat medium, ad numerum, quo primus superatur a medio, quam postremus habet ad primum. cuius rei argumentum ex propositis numeris capi potest, 6. 8. 12. (Quando enim tertius inter extremos est medium arithmeticale, tunc secundiis inter eosdem extremos, erit medium harmonicale. )Postremus ad primum duplus est, numerus rursum, qui superat, duplus. duodecim enim superant 8. quaternario, octo autem superant 6. duobus. Quattuor ad duo, dupla. Duodecim rursus &sex simul sumta, conficiunt 18. quae aucta per 8. restituunt 144. quae quidem summa dupla est ad eam, quae extremis 12. &6. inuicem multiplicatis enascitur, nempe 72. Altera est harmonicae proportionis indagatio, cum medius numerus aequali parte superat extrema, &ab ijsdem superatur. octo enim, qui medius est numerus, superat tertia parte primum, quia sublatis sex, remanent duo, tertia pars primi. superatur etiam medius a postremo aequaliter. nam si a duodecim demta fuerint octo, reliqua fiunt quattuor, tertia pars postremi. Cum igitur numerus Trigesimus quintus confletur senario, octonario, nouenario, duodenarioque, ad omnem concentum aptissimis, iure merito a Pythagoraeis Harmonia fuit nuncupatus. Harmonicae proportiones. upla Diapason Diapente. Diapente. Sesqutertia Sesquitertia S. Sesquioct. Diatessaro Diatessaron Tonus. Partes minoris 2 Dupla. 4 maiorisque terminorum. Dupla. Geometrica proportio. Sesquitertia Sesquitertia. Mediorum &extremorum multiplicationes.