Latin
DE NVMERO XXXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 495
Unproofread scanNot analysed yet
Habet hic numerus alia suae nobilitatis indicia, quoniam conflatur ex duobus primis cubis 8. &27. quorum hic impar, &masculus; ille par est, &femina. Quemadmodum autem ijs numeris animae Mundi compositionem factam fuisse noster Plato asseuerabat; sic humani partus septem mensium ratio sub asciti numeri 35. multiplicatione procedere perhibetur. Hunc enim si multiplicauerit senarius, procreabit 210. qui dierum numerus mensem septimum claudit. Vsqueadeo igitur esi natura fecundus hic numerus, vt primam partus humani perfectionem, quasi arbiter quidam maturitatis, absoluat. PCcedamus ad Trigesimumsextum, quem a Pythagoręis appellatum fuiße Mundum retulit Plutarchus lib. de Iside &Osiride. esse quidem Tetractyn illam, quę tantopere celebratur. i. quaternionem mysticum 36 constantem vnitatibus, per quam Pythagoras iurare solitus erat. Ναὶ μὰ τὸν ἀμετέρᾳ ψυχᾷ παραδέντα τετρακτὺν Πὴδὰν ἀεννας ρύσεως. Ne per nostrae animae dantem quaternionem Fontem perennis naturae. Conficitur autem Tetractys illa primis quattuor imparibus, 1, 3,