Latin
DE NVMERO XXXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 497
Unproofread scanNot analysed yet
quod vnicum illum e cunctis numeris immensa numerorum series simplicissimarum ac principan tium figurarum trigoni, atque tetragoni versicoloratis contexit, So larique quodam, Lunarique congressu illum prae ceteris extulit. Nam triangulus mathematicarum figurarum praecipua simplicissima, &prima, Solem imitatur. quemadmodum. n. a Sole cetera Mundi li minaria mutuato, deriuaticioque lumine euadunt conspicua, in primis Luna, quae ampliore facula solarem captat Splendorem: ita &cunctę mathematicae figurae à trigono promanant, trigonique frequen tia atque iteratione gignuntur. Et prior ante omnes quadratus persimilis Lunae è triangula scatebra emergit, solaque trigonorum dualitate profertur, ceteris figuris post triangulum maior atque insignior. Praeterea numerus 36. facit Parallelogrammum alteram dimensionem longiorem habens, ter duodecim, aut quattuor nouies sumtis. proinde expositis numeris laterum tetragoni. s. 6. trigoni 8. ¶llelogrammorum altero 9, altero 12, conficientur rationes consonantiarum numero 35. a nobis descriptarum. Neque perfunctorie transeundum est, quod si eidem numero 36. addideris sua ipsius latera, idest 8, &6. consurget illico quinquagenarius in diuinis scripturis sacratissimis numerus. Denique si eidem numero, quem tractamus, octonarij tetragonum nempe 64. addiderimus, quinquagenarij duplum, idest centesimum conflabis, quem supremae decadis videbis esse quadratum. His alijsque virtutibus insignitus Tricenarius senarius, commendationem habere meruit apud sanctos Patres. Dominus enim noster factus homo, &in Cruce passus, Triginta sex horis fuit in sepulchro, a vespere scilicet sepulturae vsque ad diluculum resurrectionis, vno videlice die, &duabas noctibus. Duodecim vero horae diei ad vigintiquat tuor horas duarum noctium, simplum ad duplum est. Et duode cim quidem horae, simplae morti Redemtoris nostri conueniunt, vigintiquattuor autem nocturnae ad duplam nostram consentiunt mortem. Mors. n. Domini non fuit in anima, sed in corpore; mors vero nostra non solum in carne, sed etiam in anima.