Latin
DE NVMERO XXXIV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 496
Unproofread scanNot analysed yet
557. et primis paribus 2. 4. 6. 8. in vnam summam collectis. Vt hic. Fxstant huius Numeri proprietates aliae dictu, cogitatuque mirandae. est. n. trium cuborum summa, nimirum 1, 8, &27. Primus est etiam, qui nascatur duorum tetragonorum vnius in alterum dustu, quaternarij . s. &nouenarij. nam quater nouem, &nouies quatuor conficiunt 36. quadratum numerum. cum. n. tetrago nus tetragonum multiplicat, tetragonus prouenit. Nec solum tetragonus, sed &trigonus simul esse comperitur hic numerus, trigonus. s. ab octonario. hic. n. gignitur si aßidui numeri ab vnitate ad octonarium vsque in vnam summam conflentur, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. fit eorum summa 36. Quadratus itidem est senarij omnium perfectißimi. nam sexies sex hunc restituunt. quo sit, vt radix non immerito dici poßit vestigandi humani numeri. quemadmodum enim octonarius trigonus est 36. pari filo numerus 666 trigonus erit 36. de quo tale quid sacrum pronunciat eloquium Apoc cap. 13. Hic est sapientia, qui habet intellectum computet numerum bestiae. numerus enim eius, numerus hominis est: &nu nerus eius sexcenti sexaginta sex. Apta igitur omnes numeros vsque ad 36. &habebis numerum hominis 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. igitur censetur dignitas numeri 36.