Latin
5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
in quibus &illud: Substantia enim quę nec calorem, nec figuram ad mittit, nec tangibilis est, animae haud dubia gubernatrix, sola mente conspicitur, circa quam verae scientiae genus hunc obtinet locum. Hactenus ille. Iam vero etiam apud Petrum Crinitum lib. de Honesta disciplina hunc in modum de Pythagora, &Platone disserit Io. Picus vir vndecunque doctissimus: Pythagorae diuina illa Philosophia, quam Magicen nuncuparunt, magna ex parte ad Moysis disciplinas pertinebat, vt qui ad Hebraeos quoque, eorumque doctrinas in Aegyptum vsque perrexerit, pluraque illorum sacra, atque mysteria intellexerit. Nam Platonis etiam eruditio, vt constat, ad Hebraicam fere accedit veritatem, ex quo permulti eum germanum Moysen dixerunt, sed gręce loquentem. Hęc ibi. Liquet profecto Platonem quoque ipsum in Aegypto peregrinatum, ibique non magis Aegyptiorum, quam Iudaeorum scientias audisse. quod astruens Clemens Alexan. Stromatum lib. I. Platonem vo cat Hebraeum Philosophum. Notum sanc Numenij Philosophi verbum: Quid est Plato, nisi Moyses atticissans? Nec alicui ignotum esse dixerim illud de Philone Iudaeo Platonis discipulo: Aut Plato Philonis sat, aut Philon Platonissat. tanta est similitudo &ingenij, &dictionis cum Platonica. Exstat apud Hebraeos, vt idem Picus in Heptaplo testatur, Salomonis illius, cognomento Sa pientissimi, liber, cui Sapientia titulus, non qui nunc in manib.