Latin
DE NVMERO XLII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 514
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi mystice innuitur totam Ecclesiae perfectionem in Christi fide &gratia consistere, quae a Patriarchis primo agnita, Apostolorum est latius voce diffamata; nec esse nomen aliud sub coelo, in quo oporteat saluos nos fieri, quo modo in 42. nulla est particula, quae non aequalibus tricenarij numeri contineatur in partibus Tricenarius ergo numerus suis partibus Quadragesimum &secundum complet, quia Dominus Ecclesiam sui Baptismatis sacramentis, &nunc laborantem temporaliter munit, &finitis laboribus ad requiem aeternaliter perducit. Sunt huius numeri alia discutienda mysteria. Cum enim superabundet partibus, tempus notat, quo regnaturus est Antichri stus: de quo in Apoc. haec legimus: Ciuitatem sanctam calcabunt mensibus Quadraginta duobus. Iterum: Data est bestiae potestas Cap. 12. facere menses Quadraginta duos. Item: Mulier fugit in solitudinem, vbi habebat locum paratum à Deo, vt ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. si enim dies 1260. diuidas per 30. habeAug. de bis nimirum menses Quadraginta duos Lunares, tricenis diebus ciui. lib per menses singulos distributis. Ad huius temporis insinuationem Spectat quod in eadem Apoc. scriptum est: Datae sunt multeri alae