Latin
Cap. 12
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 514-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 12 duae aquilę magnę, vt volaret in desertum in locum suum, vbi alitur per tempus, &tempora, &dimidium temporis. Et in Daniele: Putabit quod possit mutare tempora, &leges; &tradentur Cap. 7. in manu eius vsque ad tempus, &tempora, &dimidium temporis. Tempus namque, &tempora, &dimidium temporis, tres annos, superque dimidium annum, idest menses Quadraginta duos intelligimus. quia tempus appellatur vnus annus, quod omnis praeci pua, vulgoque obseruabilis, &tota temporis varietas vnius anni conuerXLII. uersione contineatur. Vnde &cap. 4. idem propheta Daniel dicit mutanda septem tempora super Nabuchodonosor, idest septem annos efferationis eius. D. Hiero. in cap. 7. Danielis: Tempiis, inquit, annum significat, tempora iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui &ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant; dimidium autem temporis sex menses, quibus Sancti potestati Antichristi permittendi sunt.