Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 53-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus si tres Mundi partes Asiam, Africam, &Europam Regibus distributas tribus subegeris, facile admodum continget, vt vel Vnus duobus, vel duo vni quandoque bellum inferant, aut saltem de finibus, aut alià quapiam de re disceptare cogantur. Quare vel inter eos ad Vnum ex tribus, litis erit deferendum iudicium, vel ad quartum quendam, praeter tres praedictos, iudicem constitutum. Quacumque tamen id fiat ratione, iudicem necesse erit, si modo sit acquiescendum sententiae illius, imperium in eos, inter quos iudicatur, habere: alioquin nullius prorsus momenti erit iudicium, frustraque iudicabitur, quod videri possit Regibus, vel magis, vel sal tem aeque potentibus dissoluendum. Quod si ad exempla deuenire licet. Commodus Imperator insidias pertimescens, non Vnum, sed duos constituit Praefectos; tutius fore ratus tantam illam potestatem non vni dumtaxat credere, sed dissectam in partes, imbecilliorem eo pacto contra Principem reddere. Quando enim vnquam regni societas, aut cum fide cępit, aut sine cruore desijt? sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos Vnum non capit regnum, quos Vnum vteri cępit hospicium. Nam ipse quidem Vrbis conditor Romulus germanum Remum interfecit suis tantum operibus illudentem. Antonius Getam morti tradidit. taceo Germanicum Neronis, ac Titum Domitiani fratres. Pompeius ac Cęsar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. In Rebeccae vte ro Esau, &Iahacob bella gesserunt. Neque hic tu de homine mireris, cum in hoc natura consentiat. Nam Solem duplicem, quo pacto terra patiatur, quae multis partibus ne Vnum quidem ferre valet? praesto sunt clariffima naturae indicia. Cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit? nempe, vt noctium opacitate terras reficiat, exusturus haud dubie, &sic quoque exurent quadam in parte. tam excellens est illius magnitudo, tamque incomparabilis vis. Quod admiratus etiam Alexander rex magnus dixisse fertur: Neque Mundum Soles duos, neque duo summa regna, saluo terrarum statu poße concoquere. Quod prouerbij faciem habet, ac veteri confirmatur apophthegmate, quod passim iactatur, Nulla sancta reperitur regni societas. &Regnum non patitur duos.