Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 54-4
Unproofread scanNot analysed yet
vnde illud poeticum: Nulla fides regni socijs: omnisque potestas Impatiens consortis erit. In Vnum igitur conferendum est imperium, quo humana gubernatio diuinę sit quamsimillima. quod Vna sit &Diuina Essentia fons omnis virtutis &potestatis, cuius etiam nomen vnica simplicissima expressum est littera Iod. sic Vna est suprema intelligentia, fons vitarum, in mundo intellectuali; in supercaelesti, Seraphim praeest. Vnus in mundo cęlesti Rex stellarum fons lucis Sol, quem Astrologi per excellentiam circulo notant integro, centroque visibili. Vnus in volatilibus, Phoenix: Vnus inter feras, Leo; Vnum inter metalla, Aurum; inter potus genera, Vinum; Vnum elementum vincens, &omnia penetrans, Ignis; Vna in elementali mundo res est a Deo creata, subiectum omnis mirabilit atis, quae in terris &in cęlis est. ipsa est actu animalis, vegetalis, &mineralis, vbique reperta, a paucissimis cognita, à nullis suo proprio nomine expressa, sed innumeris figuris, &aenigmatibus velata, sine qua, neque Alchymia, neque naturalis Magia, suum completum possunt attingere finem. In multitudine membrorum corporis animati, Vnum est principium, quo reliqua viuunt, scilicet, Cor; quod est primum viuens &vltimum moriens. Vnus in mixtis Homo, in quo postremo, tota ceterorum perfectio continetur. Esse quippe habet vt inanima; viuere, vt plantae; sentire, vt bruta; &praeter haec, intelligere, per quod supercęlestibus iungitur. In partibus denique potentialibus animae est Vna potentia, quae alijs praeest, scilicet, Ratio, pro vt comprehendit intellectum, &voluntatem facit. Habet etiam hac ipsa Vnitas admirandum suae nobilitatis aliud indicium.