Latin
DE NVMERO L
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 537
Unproofread scanNot analysed yet
At recentiorum diligentia duas alias supra eum sphęras adinuenit, quod hic orbis tribus impellatur motibus (neque. n. potest corpus vnum plures vno proprios habere motus) Primo quidem eoque proprio cursi, quem tum accessus et recessus, tum trepidationis motus appellarunt, fertur ab Austro ad Septemtrionem, &inde rursum in Austrum, cieturque hic motus circulis duobus paruis ab Arietis, &Librae initio in orbe octauo circum principia Arietis, et Librae orbis noni, perficiturque circuitus septem millium annorum interuallo. Secundo, qui motus Mundi, &raptus cognominatur, quod eo vniuersa circumagantur, praeter quattuor elementa, cum decimo, &nono communis, quotidie ab exortu per meridiem in occasum decurrit, circulum absoluens ho ris quattuor, &viginti. Tertio, ab occasu in ortum, spacio annorum quadragintanouem millium perficitur motus, nonum orbem imitatus, quo vertentium annorum numero noni orbis proprius perficitur cursus, ab occasu per meridiem in ortum circum axem Zodiaci deuolutus, qui motus augium, &stellarum fixarum dicitur. quo sane motu stellae, quae sunt in Firmamento, variantur de signo in signum respectu Zodiaci primi mobilis. Vnde Pleiades stellę fixae, quae iuxta figurationem sunt in capite Tauri, in Firmamento respectu Zodiaci superioris sunt in vigesimo tertio gradu Tauri. Et hic est annus ille mundanus magnus, &Platonicus, quo cuncta astra ad cundem locum, vnde semel sunt profecta, redeunt, eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis referunt. De quo istiusmodi versus in volumine quodam inueni. An nouus Mundi redijt Platonis Annus; &quidquid fuerat peractis Omnibus coeli spacijs refertur Ad rude corpus. Huius anni hiems est cataclysmus, quem nostri diluuium vocant;