Latin
DE NVMERO LXX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 548
Unproofread scanNot analysed yet
Dei filio vsque ad Deum patrem ascendens, Septuagesimo gradu Enoch habet, qui mortis fato nequaquam perfunctus est; sed in paradisum transtatus, ne moriem videret; illos quidem praesignans, qui in gratiam adoptionis filiorum, ex aqua, et Spunsancto regenerantur, interim post absolutionem corporis ęternam suscipiendos in requiem, &in resurrectionis tempore indemutabili Dei sapientiae contemplan dae per saecula monstret esse iungendos. Huius est doctrinae regnum, quod Dauid inchoauit trigesimo aetatis anno, Septuagenarius, hoc est, perpetua quiete dignus, compleuit. Septuagenarius etiam vetus instrumentum notat: vnde &Patres nostri Psalmorum numerum in veteri ac nouo Testamento, ita diuidendum esse rati sunt, vt septem decades ponerent in sabbatum; octo autem decades ad nouum Testamentum, vt per vtramque supputationem, vetus &nouum Testamentum continere dignosceretur. quod enim possunt septem &octo decades, hoc valent significare septem &octo monades. Sed de his alias. nunc enim haec commemorare curauimus, vt quamuis breuiter dicta, non tamen viderentur esse praetermissa. Adferri potest ad huius numeri commendationem, quod à Tichonio Donatiano fuit obseruatum, septenarium. s. ver denarium ductum Regula pro vniuerso tpore solitum poni in diuinis Oraculis. namque &Septua ginta sunt anni vitae humanae. quod non tacuit D. Hier. dilucidans locum illum in Ezechiele cap. 27. Non eris vltra vsque in seculum. ait. n. Vnius seculi tempus ostendit, quod iuxta aetatem hominis annorum Septuaginta circulo supputatur. Eodem fere mysterio per Septuaginta annos, quibus in Babylone captiuus fuit populus IsAug. de raeliticus, intelligunt sacri Auctores totum praesentis vitae tempus, doctrina quo Ecclesia in belli procinctu contra hostes hic stans &dimicans, Christ. Libro 3. in confusione Babylonica, pressuris &miserijs huius vitae versatur. cap. 3. Ierem. 29. At sicut expletis ipsis Septuaginta annis populus Domini edicto Dan. 9. Cyri Regis Persarum libertate donatus, redijt in Hierusalem, &Zachar