Latin
DE NVMERO LXX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 547-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO LXX. Eptuagenarius numerus ex denario Septenarioque compositus, primo Euangelicam septiformis Speritus sancti gratiam, &legis, cuius decem praecepta sunt, veram designant scientiam. sic phiala argentea habens in pon- Num. 7. dere siclos Septuaginta, ostendit obseruationem mandatorum non nisi per gratiam Spiritus sancti, qui in nouo Testamento manifestius datus est, perfici passe. Vnde &apte hęc vasa plena similia conspersa oleo in sacrificium fieri iubentur, quia Spiritalis scientia in lege, &in Euangelio inesse omnibus recte credentibus, &rite intelligentibus patet; quae Spiritus sancti gratia dispensante ad hominum salutem conscripta atque prolata est. Secundo loco pręsens numerus, propter septimam Sabbati ad eorum legem significandam, qui iuuante Christi gratia Decalogum impleuerint, aptissime congruit. Nam &apud Euangelium Lucae generationum ordo, à baptizato Gen. 5.