Latin
DE NVMERO LXX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 553
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne quis caussetur solos Grae cos ita legisse, producetur in medium D. Hieronymus, qui ad Fabiolam mansione sexta scribit in hunc modum: Numquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi vbi Magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit, de quorum fon tibus deriuatae aquae totius Mundi rigant siccitatem. Iuxta has aquas Septuaginta creuerunt palmae, quos &ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Euangelista testante duodecim fuisse Apostolos, &Septuaginta Discipulos minoris gradus, quos &binos Dominus ante se praemittebat. Diuus item Ambrosius ita legisse videtur, cum expenens cum locum: Ecce ego mitto vos sicut oues inter lupos: Ad Septuaginta, inquit ille, Discipulos dicit hoc. Ad hunc numerum faciunt Animae domus Iahacob quae ingressae sunt in Aegyptum. Nam si animabus sexaginta sex quae intrauerunt cum lahacob in Aegyptum, tres adijciantur de semine eius, quae iam in Aegypto erant, Ioseph nimirum, &duo eius filij Manasses &Ephraim, fient sexaginta nouem, quibus si adnu meretur et pater Iahacob, habebis numerum Septuaginta. Quemadmodum igitur Septuaginta animae intrarunt in Aegyptum: ita Septuaginta Discipuli ad praedicandum verbum Dei toto mittun tur Mundo. Aegyptum enim esse hunc Mundum, figuraliter mul tis Prophetarum vocibus approbatur. Aliter. Septuaginta animę quae descenderunt in Aegyptum, mystice in numero remissionis accipiuntur, scilicet vt huic seculo, quod per Aegyptum figurabatur, post tanta peccata, &sacrilegia denaretur remissio delictorum. St numerus secundus post septuagesimum magnopere in Diuinis scripturis celebratus, quod θesgy sae, Diuinae legis Interpretum summam teneat, &exprimat calculum.