Latin
DE NVMERO LXX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 554
Unproofread scanNot analysed yet
Licet enim, quod nuper ostendimus, sub numero LXX. citentur Iosephus attamen lib. 12. antiquit capit. 12. Tertulianus in Apologetico aduersus Gentes. Augustinus de Ciuit. Dei libro 18. Iustinus Martyr. Eusebius Caesarien. &eiusdem suffragij aliquot clarissimi docent Interpretes illos fuisse Septuagint aduos. Eodem mysterio quos Dominus designauit Discipulos, legimus fuisse Septuagintaduos. Gręcum. n. exemplar Euangelij Lucae, quod antiquitatis &grauitatis gratia in Vaticana seruatur bibliotheca, habet Septuagint aduos. Epiphanius vetustate, &sapientia insignis, in fine primę partis aduersus haereses disserens de numero Discipulorum, haec nobis scripta reliquit: Misit autem &alios Septuaginta duos ad prędicandum. &paullo post: Et reliquos Septuaginta duos. ac non multo post, de D. Paulo verba faciens: Quem (inquit) reperimus D. Lucam de numero Septuaginta duorum existentem sibi socium fecisse. Clemens etiam summus pontifex, huius nominis primus, Discipulus D. Petri Apostoli lib. 2. cap. 59. Apostolicarum constitutionum asserit Discipulos fuisse Septuaginta duos. Hippolytus cuius meminit D. Hieronym. lib de Viris illustribus, qui floruit anno Domini 220, testatur &ipse totidem fuisse Discipulos, eosque nominatim appellat in cat alogo quem edidit, eorum nomina referens in tabulas, quas apud Georgium Ederum in Oeconomiae seu partitionum theologicarum lib. 4. videre licet. Non aberrauerit autem a recta sententia qui Christi Discipulos dixerit fuisse adumbratos in supradictis Septuaginta duobus Interpretibus, cum hi &illi tum numero conueniant, tum ossicio elucidandae Diuinae legis, et vtrique id Spiritu sancto auctore, mirifice sint assecuti atque expleuerint. Augustinus libro 2. Euang. quaest.