Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 559
Unproofread scanNot analysed yet
ro, qui est penes Euangelium Lucae, et ipse Christus à quo incipit nume Cap. 3. ratio, et Deus ad quem peruenit, connumerantur, et fit numerus 77. Quod si retroacto ordine atque inuerso modo ab Adam vsque ad Christum cęperis numerare, Septuagesimum septimum illum inuenies. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain dissolutum est (non n vindicabit Dcus bis in id ipsum; et qui semel receperit mala in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos passus est in vita) ita, et La mech. i. totius mundi peccatum, Christi soluitur aduentu Quod my sterium Alcuinus non reliquit intactum, haec scribens: Peccatum Lamech, qui interpretatur Humiliatus, significat deiectionem humani generis, quod praeuaricante Adam corruit, nec per legem vel circuncisionem, nec per suam iustitiam surgere potuit, donec post Septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in Mun dum veniens, effusione sui sanguinis peccatum deleuit. haec ille. Non temere autem, nec frustra Septuagesima septima generatione venit Dominus noster aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero Aug. de quęst. Ealiquid latet, quod ad significationem pertinet omniù peccatorum, uag. li. 2. hoc autem in vndenario &septenario considerandum est. nam 7 cap. 6. in 11. faciunt 77. Vndenarius porro transgressionem denarij notat. At si in denario perfectio beatitudinis significatur, (vnde est etiam illud quod omnes conducti ad vineam denario remunerantur, quod fit vbi septenaria creatura Trinitati Creatoris adiungitur. Matt. 20. liquet quod transgressio denarij peccatum notat per superbiam plus aliquid habere cupientis, &integritatem persectionemque amittentis. hoc autem septies propterea ducitur, vt motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario quidem numero incorporea pars hominis significatur, vnde est quod ex toto corde, &ex tota anima Deut. 6. totaque mente Deum diligere iubemur; quatternario vero, corpus. Matt. 22 multis etenim modis quadripartita inuenitur corporis natura, quemadmodum &anima tripartita. ex his ergo coniunctis constans homo, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur cum dicimus vnum, duo, tria, quattuor &reliqua; sed cum dicimus semel, bis, ter, quater. Quare, vt cum Aug.