Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 560
Unproofread scanNot analysed yet
loquar, non septem &vndecim, sed septies vndecim significant transgressionem, quae motu hominis facta est peccantis, hoc est, perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate am plius aliquid habendi. Exstat, &alia de hoc numero sententia. Cum . n. vt nuper diximus, sit resolubilis in 7, &II, idco peccatum Lamech ostenditur remissibile; at vero peccatum Cain, de quo dictum est: Septies vltio dabitur de Cain. insolubile demonstratur, cum septenarius sit numerus primus incompositus, nullam habens partem aliquotam, nisi septimam. Cum ergo legimiis dicente Domino: Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur, insolubilis poena debet intelligi, &subaudiri oportet, nisi praecedens poenitentia solubile, idest remissibile peccatum fecerit. Cum vero dicit Lamech: Septies vltio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. insolubilis vindicta Can, &solubilis vindicta Lamech debet intelligi. Cain quippe poenitentiam non egit; sed Deo negare ausus est: Ipse vero Lamech confessus est peccatum suum, &poenitentiam egit. Huiusmodi expositionem approbare videtur DAthanasius hunc in modum scribens lib. Quaestion. capp. 96. 107. Cain, inquit, negauit, &à Deo peccatum suum abscondit, quapropter illum execratus est Deus, dicens: Maledictus tu super terram. Adam vero, quia confessus fuerat, supplicium illud a se depulit. Qui enim sua peccata confitetur, remissionem consequitur. quare execrationem imposuit terrę, non Adę, dicens: In operibus tuis maledicta sit terra. Eadem reminiscentia Lamech, accusando scilicet peccatum suum, poenam declinauit, &ipse sua lata sententia, sententiam Dei remoratus est. Haec ille. Huius numeri meminisse, &huc respicere dignatus est Dominus, qui fere nihil absque Scripturarum auctoritate loquebatur. Cum. n. apud Matthęum cap. 18. illum Petrus de dimittendis peccatis interrogasset, dicens: Domine quoties peccauerit in me frater meus &dimittam ei: vsque septies? id responsi dedit Dominus: Non dico, septies; sed, vsque septuagies septies dimittes proximo in te peccanti.