Latin
DE NVMERO XXC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 565
Unproofread scanNot analysed yet
vndecima, quinta cedit vndecimae, quinta est fortior nona, tertia debilior est nona, tertia praeualet secundae, haec demum praeualet Octauae, in qua magnum est infortunium. Adhuc etiam in ortu infantis ostendit Octonarius perniciem suam, quod magno quidem miraculo adscribendum. septimo enim mense in plerisque, (vt alibi demonstrauimus) origo legitima formatur, &qui fuerit edi tus, vitalis generationis curricula sortitur, Octauo autem mense, interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora; ac si forte leteralis necessitas partus claustra laxauerit, periculum pariter generantis properatur, &pignoris. Quin si concubuerit mense Octauo parens, fiet infans oppletus lentoris mucosi, &cute foeda, atque ostreacea valde obscęna. Apud Moysem Octoginta diebus à viri tho Leuit. 12 ro, &ab ingressu sanctuarij arcebatur, quae enixa fuisset feminam, quod duplum est ad formationem masculi, vtpote duplo longiori indigens expurgatione. Obidque dedit Dominus expurgationi primae duas hebdomadas; secundae sexaginta sex dies, vt coniuctis vtrisque fierent Octoginta, qui duobus constant quadragenariis, qui nu merus imperfecto, &femineo sexui maxime congruit, vt vnitas vi rili. quia vnitas perfectio &forma est, binarius principium diuisionis &materię. Porro mulier serpentis persuasioni consensit, &virum persuasioni suę consentire coegit: vir autem soli mulieri con sensum prębuit. Cum ergo mulier et se, &virum deceperit, ideo in ortu suo duplici subiacet maledictioni. Octoginta concubinę in Canticis designant animas terrenorum mercedem accipientes, vel Cant. 6. animas scientia vniuersianimas minus perfectas. Denario. n. significatur tatis. quae si ad terrena &corruptibilia referatur, quae Octonario Ad Prir significari possunt, fiunt Octoginta. Hieronymus: Multam esse cipiam Vi distantiam animarum in Christo credentium demonstrat Cantiginem cum canticorum, in quo scriptum est: Sexaginta sunt reginae, Octoginta concubinae, &adolescentulae, quarum non est numerus.