Latin
DE NVMERO XXC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 566
Unproofread scanNot analysed yet
Vna est columba mea, perfecta mea, proxima mea, de qua dicitur. Viderunt eam filiae &beatificant eam reginę, &concubinę, &laudant eam. quę ergo perfecta est &sancta corpore &spiritu; &co lumba, &proxima vocari meretur: quę autem supergressae sunt sex dies Mundi, &futura regna suspirant, reginae appellantur: si qua vero circumcisionem quidem habet octauae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina vocitatur: Diuersa autem multi tudo credentium, quae necdum potest Sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Haec strictim posuimiis; vt sciamus in hoc numero &bona, &mala pariter contineri.