Latin
DE NVMERO XXCI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 568
Unproofread scanNot analysed yet
absque mystico sensu sex, &octoginta annorum legitur fuisse Abraham quando genuit Hismaelem; sed vt designetur eum generasse tempore vitę spiritualis. Porro Octoginta sex annorum quantitas duobus disponitur terminis. est. n. in decimo limite Octonarius: in singulari, senarius. Senarius perfectus numerus ipse quodammodo est Abraham perfectorum vir operum, sed parui atque fri gidi, sanguinis: Octonarius autem, qui à Pythagoricis femina dicitur, ipse in deceno limite quodammodo est Agar, infirmior quidem, quia femina; sed viro fęcundior, quia iuuencula.