Latin
DE NVMERO XC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 568-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XC. Umeri Nonagesimi infelicitas nota Mathematicis Chaldęis, qui Nonagenariam radiationem minacem malignamque esse dicunt, quod duo signa huiusmodi interuallo disiuncta, sexu natu raque dissideant. hęc fit a signo vno ad aliud signum quod ab eo ordine sit quartum, vt a Leone ad Scorpium. quare &quadratus, &quadrantalis aspectus appellatur. Plinius lib. 2. Martis (inquit) stella vt propior etiam ex quadrato sentit radios ab Nonaginta partibus. vnde &nomen accepit. Pythagorici Nonagenarium, tristem iudicarunt numerum, vtpote altera parte longiorem, sicut et 2, quo in Diuinis oraculis notantur hę retici, et 20, in quo persecutiones paßus est Iahacob, atque etiam 42, quo fuit Ecclesiae persecutio denotata, quam impius agitat Antichri stus. Quare huiusmodi numeri semper habentur infausti in Diuinis litteris. Adhaec in Nonagesimo calculo, eadem quam saepe designauimus, obseruatio custodita, ut eiusdem naturę dicantur 9. 90, &900, &deinceps in maioribus summis, dum per eundem articulum numerus surgit. Maiores enim numeri suorum minimorum, a quibus primum denominantur, seruant etiam significationem.