Latin
DE NVMERO XC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 569
Unproofread scanNot analysed yet
Sane quemadmodum Nouenario notati sunt Idololatrae, &qui Ecclesię aduersantur Haeretici; eodem mysterio Nonagesimo numero terminantur persecutiones &afflictiones, quas ab infidelibus militaris Ecclesia patitur. vt habet liber Danielis. Sic &trecentis nona Hicron. ginta diebus, quibus Ezechiel dormiuit super latus suum sinistrum, in cap. 4. Ezech. captiuitas domus Isiael designatur, quae caepit tempore Regis Phaceę, vsque ad extremum annum Assueri, qui &Arctaxerses. Eiusdem signisicationis est quod Israeliticus populus legitur traditus in manu Sisarae principis militiae Iabin, cui inerant Nongenti currus Iudic. 4. ferrei, quibus scilicet affligerentur Israclitae. Porro Sisara interpre tatur visio equi. Iste est. n. animalis non spiritalis, qui non videt nisi ea quae animalis sunt. Et ideo semper animalis homo, &is qui secundum carnem est, persequitur eum qui secundum spiritum est. Praeterea Psalmus, de quo Dominum nostrum IESVChristum Satan tentare non dubitauit, Nonagesimum in ordine continet locum. quod ab Athanasio mystice fuit obseruatum libro de my sterijs Psalmorum. Hoc dierum calculo fuit &Pharaonis in Iudaeos insinuata saeuicia. Cùm enim Rex Aegypti animaduertisset Israeliticum populum, tunc in Aegypto detentum, magis ac magis crescere, veritus ne inquilini, superante numero, cum indigenis de principatu contenderent, vires illorum nefarijs artibus elidere conatus, iussit vt ex recens editis mares tollerentur e medio, ne opidatim inualescerent. Eo tempore natus Moyses, visus prae se fer- Exho. 2.