Latin
57.1 to 57.4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 57.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Porro Antaeus in modum libidinis ponitur, ideo &de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique tacta terra, validior exsurgebat. quo magis. n. carni libido consenserit, eo surgit iniquior; superatur autem ab Hercule, quasi a virtute gloriae, quia denegato sibi terrae tactu, moritur, altiusque elcuatus materna non potuit mutuari suffragia, quo cuidens fabulae signisicatio demonstratur. Omnem. n. mentem dum virtus in altum sustulerit, &carnalibus eam etiam aspectibus denegauerit, victrix ea statim exsurgit. Etenim si tota nostra cupiditas ad Deum translata fuerit, a nobis vtique spiritalis, ac pestifer, &sinuosus ille draco vincetur &opprimetur, de quo Deus Iob alloquens, ait: Ecce fortitudo illius in lumbis, et potentia illius in um bilico ventris. Quibus verbis ostenditur Diabolum in his, quas diximus, hominum partib. p. urimum virium habere, hoc est, in concupi scibili parte, quam grauiori tyrannide praemit, vtpote plus opis ipsi ad hominem bello laceßendum afferentem ob uoluptatis acrimoniam &uehementiam. Ideoque dicitur Hercules in eo certamine diu desudasse, quia laboriosa est pugna quae cum concupiscentia committitur. Hoc significat &Graecus Achilles, quem natum velut hominem perfectum, mater in aquas stygias intingit, id est, obdurans contra omnes labores munit. sed quia in carne praeter carnem viuere, angelicum est, non humanum, talum haud tetigit aqua, quia venae, quae in talo sunt, ad renum, femorum, atque virilium rationem pertinent, &in eorum affectibus a Medicis secantur; illud aperte monstrantes, humanam virtutem, quamuis ad cuncta munitam, tamen libidinis ictibus subiacere patulam. Vnde &amore Polyxenae perijt, &pro libidine per talum occiditur. nonvξem enim. i. Polyxene multorum peregrina graece dicitur, quod amor peregrinari faciat mentes a recta ratione. Quod pręuidens Apostolus: Volo, inquit, uos sine solicitudine esse; quia diminuta solicitudine seculi, in Dei rebus propensius uigilatur. Qui sine vxore est, cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. amputata enim solicitudine rei vxoriae, quae sola in Mundo ceteris grauior est, ad Deum promerendum animus eruditur. Qui autem cum vxore est, solicitus est quae sunt huius Mundi, quomodo placeat vxori, &diuisus est. Mulier quę nupta est, cogitat quae sunt Mundi, quomodo placeat viro; innupta vero solicita est de his quae Domini sunt, vt sit sancta &corpore &spiritu.