Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 55-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim Dualitas mortalem corporum coniunctionem designat: ita Vnitas, quae in se ducta, nihil generat, vt alij numeri, angelicis spiritibus nos efficit virginitat Gregor. persimiles, his verbis attestante Theologo: Eximia res est virgiNaziaz. in laudem nitas &cęlibatus, atque in Angelorum naturaeque singularis ordi Basilij. ne censeri, vereor enim dicere, Christi, qui cum propter nos procrea tos esset procreandus, ex Virgine procreatur, virginitatem lege prę scribens, vt hinc abducentem ac Mundum contrahentem, vel potius Mundum ad Mundum transmittentem, praesentem nimirum ad futurum. Haec multo praestantior est mortali corporum coniunctio Nazian. ad virgine &matrimonio, spirituales virtutes imitata angelicam vitae ra nem. tionem in terra consectatur. Apud nos nexus, &solutio, &corpora ex corporibus; apud superos autem quilibet Angelus solus est, nulli solutioni obnoxius, qui primi purae Trinitatis radium ferunt, Spiritus &ignis, ministri edictorum Dei: at materia uenereum congressum inuenit, &perpetuo fluxu labens natura, cui Deus lata matrimonij lege modum finemque praescripsit. Monachi igitur Nazi. in sententiu. monasticam vitam ducite: Nam si cum amasijs vitae consuetudi. nem habeatis, non iam Monachi estis, societas enim à monachismo abhorret. Angelicae gloriae imago est Vnitas, quod si amasijs oblectamini, mortalis vtique dualitatis amici estis. Marem &foeminam spes melior separauit: at natura occultum morbum intus habet: Matrimonium virginitati radix est; sed interim tamen carnis, atque aestus libidinosi seruitus est. Nam peccatum a primis paren tib. per mandati diuini violationem admissum, veneream coniunctionem aduexit, atque ea rursus ad ipsorum posteros nonnihil sordis et inquinamenti secum traxit, dicente Psalmographo: In peccatis concepit Psal. 30. me mater mea. Huc pertinent illa Damasceni dicentis quod abstinentia a nuptijs est Angelorum imitatio. Quod etiam allegorice insinuat Antaeus ab Hercule suffocatus. Gręcia. n. quantum stupenFulgentius. li. 3 Mythlo D. Hier da mendacio, tantum est admiranda commento.