Latin
DE NVMERO CXII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 581
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vel ex Cassiodiori Senatoris patet sententia in explanatione Psalmi centesimi duodecimi dicentus: Vehementer admiror, quotiens istum numerum reperio, ingentium sacramentorum honore plenissimum. Ipse. n. calculus Apostolos complectitur, ipse Israeliticum populum diuisit in Tribus, futuram illam (sicut pater Hieronymus ait) significans beatitudinem duodenaria quantitate distingui. Verbi gratia, vt primum locum habeant Apostoli, secundum Prophetae, tertium Martyres, quartum infantes post baptismum rapti, quintum Virgines, sextum vere poenitentes. vt sic vsque ad duodecim partes per diuersas meritorum distantias gaudeatur. Hoc tangere videtur Apostolus cum dicit: Alia claritas Solis, alia claritas Lunae, alia claritas stellarum. I. Coris Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit &resurrectio mor tuorum. Quapropter iste Psalmus post centesimum duodenario nu mero constitutus, futurae nobis beatitudinis imaginem compromittit; quando ad illam aeternae lętitiae similitudinem, iugiter Dominum a pueris praecipit esse laudandum. DE NVMERO CXX. Dmirabilis est numerus Centesimus vicesimus, cum tantis restituatur, &numeretur partibus, quotus ipse trigonus est. Habet enim partem dimidiam, hoc est, sexaginta: habet tertiam, nam quadraginta: nec caret quarta, videlicet triginta: habet quintam nimirum viilli deest sexta, scilicet viginti: tenet octagintiquattuor: nec uiam, quindecim; decimam, quae sunt duodecim: habet &duoSimul autem iuncti 64. &56. procreant numerum 120. In alio rursus significato constat 120 ex quattuor, triangulo quinto, quadrato quinto, quinto pentagono, &hexagono quinto. Eadem igitur proportione sumtum est 5. in vnaquaque Specie Triangulorum. n. ab vnitate quintus est 15. Quadratorum quintus 25.