Latin
DE NVMERO CXII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 583
Unproofread scanNot analysed yet
Pentagonorum 35. Hexagonorum 45. simul autem sumtis, 15, 25, 35, et 45. exsurgit numerus 120. Iam vero, vt de his rursus pauca tangam, Numerus quadragenarius quinarius constat ex descriptione quae fit ex triplis 6. 9. 12. 18. quarum compositione gignitur numerus 45, qui sexies multiplicatus, parit 270, qui dierum numerus conficit menses nouem, quibus humanus perficitur foetus. Nu merus tricenarius quinarius ipse quoque habetur ex ea quę fit ex duplis descriptione arithmetica, geometrica, et harmonica nempe 6, 8, 9, 12, quorum compositio numerum 35. generat, qui ductus, 6 parit 210. quo dierum calculo diximus formari foetus septem men sium. Numerus autem Vicenarius quinarius, qui est ab vnitate quintus tetragonus, pertinet ad Christum seruatorem nostrum, qui vt multorum Doctorum Ecclesiasticorum constat sententia vulgatum, mortuus est die Vigesimo quinto Martij (hic. n. dies tunc in decimam quintam Lunam primi mensis Hebręorum incidebat.) Hoc quippe pręter cęteros astruunt Cyrillus Epistola ad Synhodum Carthag. Tertull. lib. 1. cont. Iudęos. Athanasius in Quęstionibus. Iohan. Chrysost. serm. de Iohan. Baptista. Augustinus de Trinitat. lib. 4. cap. 5. &in Ciuit. lib. 18. cap. vlt. Et beatus Hieron. in Martyrologio testatur dicens: Octauo Kalendas Aprilis Hieroso lyma Dominus crucifixus est, &sexto Kal. April. Hierosolyma resurrectio Domini nostri Iesu Christi celebrata est. Eadem ferè verba refert Bedalib. de Temporum ratione c. 45. et lib. i. c. 3. in Lucam. Vt. n. Oo 2 ęquinoaequinoctio verno, &Sole in eo exsistente, Luna autem plena ad punctum autumnalis aequinoctij sibi opposita, Mundi creatio, &primi hominis plasmatio, principium habuerunt; ita ipse post sacri Paschatis ad idem tempus institutionem die 25.