Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 591
Unproofread scanNot analysed yet
Genesim quaeras, hic quemadmodum fabricatus fuerit Mundus exprimitur. Prophetam dicas, quis de incarnatione Domini, tanta locutus est? Euangelium quoque cupias, passionem &resurrectionem Christi Domini locis innumeris euidenter ostendit. Apostolum velis, audi doctorem, audi miserentem, qui &futura iudicia proptei correctiones praedicat, &pro peccatoribus frequenter exorat. quidquid denique in cęlo, in mari, in terra, vel apud inferos agitur, omnia suis posita locis competenter agnoscis. Cum igitur idem valeant septem, &octo in ordine singulorum, quod septuaginta, &octoginta in ordine decadum, non immerito septem primae Psalterij decades, ad vetus; ceterę octo decades ad nouum Testamentum spectabunt. quamuis interdum in prima parte veteris Instrumenti noua misceam tur mysterij sacramenta, vt vtrumque culturae nostrae conuenire mo dis omnibus sentiatur. Huc facit quod Psalmo octogesimo nono scri ptum est: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; si au tem in potentatibus octoginta anni, &plurimum eorum labor, &dolor. Nam si annos illos ad litteram velimus aduertere, multos ho minum, &nonagenarios bene vigentes inuenies, vt Saturnios, &Iouiales, vtpote tardiorem vitam sortitos, ob tardiorem stellarum ambitum; quia etiam sic decernit suum Hilech &Alcocoden, vt Astronomi dicunt. Et iterum, necdum septuagenarios debilitate confectos, vt Mercuriales puros. quorum vitę Spacium Astronomi decernunt triginta annorum. Asclepiades dicebat Aethiopes celeriu senescere, anno. s. trigesimo; idque propterea quod eorum corpora ni mio Solis ęstu exurantur. In Britannia contra senium anno 120 inchoari, quod corpora, ob frigiditatem istarum regionum, igneam in sese contineant naturam. Et corpora Aethiopum rariora esse, quod relas relaxentur calore Solis. in Septentrionalibus regionib. corpora den siora, ideoque etiam viuaciora. vt quod ibi dicitur, constare minime posse videatur. Ergo duo testamenta per hos numeros insinuauit. Ipsa sunt. n. praecepta, in quibus animae fideles saluberrima mentis valetudine reguntur. Vnde numero octogenario addidit: In potentatibus, quia tunc re vera cępimus habere potentiam, quando nobis Saluator noster appariit.