Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 592
Unproofread scanNot analysed yet
Isti sunt igitur dies annorum nostrorum, qui nobis probabilis vitę conferunt claritatem, vt merito dies dicantur, per quos Dominum in verbis suis illuminata mente conspi cimus. Quod si adhuc mystica quędam nosse desideras, dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. nam in ipsis temporalibus rebus septuaginta, quia tem poralia promittuntur in veteri Testamento; si vero non in ipsis annis, sed in potentatibus, idest, non in temporalibus, sed aeternis, octoginta anni, quod nouum Testamentum in Spe est renouationis, &resurrectionis in ęternum, &lius eorum labor &dolor. qui enim haec duo Testamenta transcenderit, laboribus maximis &doloribus implicatur. Non enim est illic aliquid, sicut Haeretici faciunt, plus minusue sentire, vbi caelestem regulam seruat moderata distinctio.