Latin
DE NVMERO CLIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 593
Unproofread scanNot analysed yet
guis milia milium in conspectu throni, &agni stantia, Diuo Iohan ni in reuelatione ostensa sint; verum numero Centum quinquaginta trium omnes significantur certa quadam ratione, pertinentes ad resurrectionem vitae aeternae. Hic. n. piscium inuentus est numerus, quando Discipulis piscatui intentis, post resurrectionem suam Dominus, nouam vitam demonstrans, retia leuari praecepit. quae tamen Iohan. vi non rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. mittun tur. n. in dexteram partem, vbi peccatores, qui ad sinistram pertinent, non inueniuntur. tunc quippe homo perfectus, &quietus, pur gatus in anima sua &corpore, per eloquia Domini casta argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum accipiet mercedem Vide Hie denarium, vt sint decem et septem. Quare Psalmus decimus septimus r6. iEsa. in Regnorum libris solus integer legitur, quia regnum illud significat, lib. 17. 8 inlerem. vbi non habebimus aduersarium. Titulus . n. illius est: In finem puero Domini Dauidi, qui locutus est Domino verba Cantici huius, in die qua liberauit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, &de manu Saul. Quis. n. figuratur in Dauid, nisi ille, qui venit in carne ex semine Dauid? qui vtique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos. Vnde et illi persccutori, quem voce mactauit, &in suum corpiis traijciens quodammodo manducauit, insonuit de coelo: Saule Saule quid me persequeris? quando autem Ac. 9. merebitur arripere hoc corpus de manu omnium inimicorum eius, nisi cum &illa nouissima destruetur mors? Amplius vis scire vniuersam Sanctorum multitudinem numero notari 17? hac ratione cognosces, si numerum constituas qui legem significet, quot erunt nisi decem? sed lex quando non adiuuat gratia, praeuaricatores facit, &tantummodo in littera est. propter hoc enim maxime dicit Apostolus: Litteram occidere; spiritum viuificare. Accedat ergo ad litteram spiritus; sed vt operemur praecepta legis, non viribus nostris, sed gratia Saluatoris. Cum autem accedit ad legem gratia, idest ad litteram Spiritus, quodammodo denario numero septenarius addi tur, Spiritui sancto dicatus numerus.