Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 626
Unproofread scanNot analysed yet
Graeci, quorum idiomate scripta est haec visio, nomen bestiae reperiunt in dictione τειτανος, idest, gigantis, hoc inquam modo: hoc sibi nomen Antichristus, quasi omnibus potentia antecellat, vsurpatum reputans, ipsum se esse iactans; de quo scriptum est: Exultauit vt Gigas ad currendum viam a summo cęlo egressio eius. Accedit huic sententiae Hesichius Grammaticus, cenferunt quae Suidas tradit, Titanes nompe eße Dęmones infernales, qui vt Hyginus fab. 150. enarrat bellum, Ioui inferre ausi sunt. Ioue tamen eos apud Inferos vinctos, relegante, &ideo dici ἀπὸ τῆς τίσεως, idest ab vltione. Id quod Antichristo eiusque Titanibus §atoribus euenturum certissime credimus, Xpo in tartareum ignem eos per Angelos &ministros suos fideles, detrudi faciente. Ceterum ex nomine illo non satis colligitur numerus 666. cum Titan per &non per ei apud Graecos scribatur. sed alius quinque vnitatibus minor. Quare Tychonius ponit aliuà nomen, quod Illustris dicitur interpretatum. Aliud affert Arethas, quod Latinus dicitur: Kupertus Tuitiensis, &ante eum Haymo adducunt quoddam no men Gothicum, quod interpretatum sonat Gentium seductor. T3. Es. NIO. T2OO. HS. PIOO. JIOK2C. Q7OT200. Quocirca per numerum nomen; &ex nomine supputatus numerus inuenitur; atque ipsius interpretatione nominis, qualitas meritorum agnoscitur Cur vero hoc numero voluerit insigniri, facile dictu. Senarius, quo factus est Mundus, operis perfectionem significat, qui siue simplex, siue per decem, centumue multiplicatus, eiusdem perfectionis sexagesimum, sexcentesimumque fructum demonstrat.