Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 627
Unproofread scanNot analysed yet
Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos Sexcentorum sexaginta sex talen torum vt habetur 3. Regum cap. 10. &2. Paral. cap. 9. Quod ergo vero Regi iure munus &debetur &soluitur, hoc etiam sibi seductor ille tyrannus exigere praesumet. Duoquoque nomina ponunt Primasius, Anselmus, Richardus dictam numerorum summam comprehendentia. primum est: quod significat honori contrarium (neque enim honor ei, sed anathema conuenit) Alterum istud: A1. PIOO. N5O. O7o. Y400. MAo. Es. interpretari potest. Nego. Nec mirum quod hoc vocabulo dignus dicatur Antichristus, idest, negationis; cum Christo nomen congruat credulitatis, ipso testante, cum dicit: Hoc est opus Dei vt credatis in cum quem misit ille. Itemque creditis in Deum? &in me credite. Ac per hoc siue honori contrarium dixeris, quod est Antemos; siue, nego, quod est Arnoyme, iure ad Antichristum potest vtrumque referri; vt per duas partes orationis, nominis scilicet, &verbi, tum personae qualitas, tum operis asperitas insinuetur. Beatus Hippolytus Oratione de Mundi consummatione, eiusdem est sententiae, scripturam. s. sigilli esse Arnoyme, verba eius ita se habent: Ante quoque hostis ille nobis aduersarius, opera Ministrorum suorum, hoc est, idololatrarum, Christi Martyres hortantium: Negato, aiebat, Deum tuum crucifixum. Tale erit tempore illius tempestatis, omnis osoris sigillum dicens: Nego creatorem cęli et terrae, nego baptisma, nego adora tionem a me Deo praestari solitam; tibi adhaeresco, in te credo. Hoc. n. Enoch et Helias denunciabunt: Ne credatis hosti, qui venturus est &apparebit.